Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
Non mihi videtur ad beate vivendum satis
posse virtutem.
At1 hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium,
pace tua dixerim, longe antepono tuo.
Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum
ames, sed hoc,2 quod mihi dixi videri, quale sit, de quo
a te disputari volo.
Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
Prorsus nego.
Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad
bene vivendum satisne est praesidi3 in virtute?
Certe satis.
Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum [p. 410]
dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate
vivere?
Quidni possim?4 nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter5 et ob eam rem bene vivi potest, dum
modo intellegas, quid nunc6 dicam “bene.” dico enim
constanter graviter sapienter fortiter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.